Jam advenerat dies tertius, et ante solis ortum coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densa operuit montem, et clangor buccinae perstrepebat. Fumabat mons, quia descenderat Dominus in igne, et fumus ferebatur, quasi de fornace; et mons tremuit, ut aiunt Hebraei: Timuit populus; sed et Moysen ira Dei perisse putabant. Tandem laetus apparuit Moyses, et serenus aer cum eo, reversus est inter eos. Et ait eis: Hodie non audietis Moysen filium Aram, et Jocabeth, sed illum qui pro vobis percussit Aegyptum, qui per mare iter dedit, qui cibum de coelo misit, potum de petra concessit, per quem Adam de fructibus terrae comedit, Noe ex imbribus ereptus, vel exceptus est; Abraham Chananaeam obtinuit, Isaac natus est de senibus, Jacob prole ditatus, Joseph sublimatus. Fiant ergo verba haec vobis amabiliora, quam filii vel uxores. Et eduxit populum in occursum Domini ad radicem montis. Ascenderunt autem, Domino jubente, Moyses et Aaron, ultra terminos, sacerdotes, id est majores, et populus non transierunt. Locutusque est eis Dominus, ita ut nullum vox effugeret. Et sic quinquagesimo die dedit eis legem, verbo tantum, in figura, quod daturus erat per Spiritum sanctum die quinquagesimo.